- CANTERMA
- CANTERMAincantationis aut malesicii species, unde forte nomen, susurrus magicus. Eius meminit Gregor. M. l. 12. Indic. 7. Ep. 13. Malesicio, quod vulgo Canterma dicitur, quosdam didicit maculatos. Ubi Canterina Car. du Fresne mallet legi: Etiamnum enim Italis Canterini, Senensibus Cantarini dicuntur, qui crebro ac ultro cantant, vel incantant. Sic Galli olim Chanterres dicebant. Alii tamen cantamina scribendum putant: Ita enim Magorum incantationes dictae Apuleio in Apolog. etc. Idem. Vide supra Canere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.